# Thaumatographia naturalis 79

Jan Jonston, Thaumatographia naturalis, CAPVT VI. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/jan-jonston/thaumatographia-naturalis/79
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/jan-jonston/thaumatographia-naturalis/79

Mare enim istam potentiam habuisse, antequam ista sydera conderentur, certum videri, nec ullibi legitur propter aestus reciprocantes, ea facta esse, sed ut essent in signa, tempora dies & annos, lucerent in firmamento coeli, tenebras & lucem discernerent, gubernarentque dies & noctes. Quadruplex autem videtur Libavio maris aestus. Primus ab ortu in occasum praeter littus Aethiopicum, & in Bosphoro & Hellesponto, ubi pontus rapide prętervehitur littora Thraciae & Asiae; qui fluxus primi coeli potius motum sequitur, quam Solis & Lunae, uti & aër ipse; quod maxime notatur sub Eccliptica, ubi iste fluxus aëris cum marinis halitibus vaporibusque eos ventos facit, quos Brysenes vocant, quibus adversantur illi, qui spirant extra Tropicos Vedavales dicti. Alter fit à belluis in mari degentibus Balaenis praesertim. Tertius Euriporum particularium, quem faciunt voragines quibus sorbentur & revomuntur aquae alternis. In Charybdi, Syrtibus, Chalcyde circa Euboeam id accidere verisimile est. Aestum verum hic repraesentat, & spiritibus è cavernis terrae eructantibus, aquasque protrudentibus, vel obviis fluctibus iterum recedentibus & sidentibus acceptus. Quartus, aestuatio vera est, quae nec in ortum fit, nec in occasum, sed ab Vmbilico maris incipit, indeque sursum ebullit, & dum ita surgunt aquae, plus minus pro vehementia causae in littora effunduntur: nisi quid impediat, cujus causa in imo quaerenda.

---

Jan Jonston, Thaumatographia naturalis. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Thaumatographia_naturalis.
