# Thaumatographia naturalis 81

Jan Jonston, Thaumatographia naturalis, CAPVT VI. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/jan-jonston/thaumatographia-naturalis/81
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/jan-jonston/thaumatographia-naturalis/81

3 Cum duae vastißimae continentes, hinc quidem Asia, Africa, Europa, illic America totum fere Oceanum in duas oppositas mundi partes dispescant, eumque duplicem safaciant: fieri ut illorum gurgites praecipui & voragines, fere in directum oppositae, & e Regione alterae alterarum constitutae sint, quantum intellectu comprehendimus, non videtur absonum. Quandoquidem unus quidam maximus maris gurges à Platone agnitus & in sacris Ebraeorum literis Genes. 7. Abyssus magna appellatus videatur. IV. Potest Luna cum Sole apud Antipodes constituta, per aquam in nostro mari fluxus ciere. Aqua enim corpus rarius est & tenuius, ejusque imperio obnoxium. V Magis id potest cum igne subterraneo, seu limo flagrante, quem in gurgitibus supponimus. Nam magis gliscit & aestuat, dum radiis illorum fovetur, quo hi magis directi in gurgites inciderint, directi sunt magis, cum perpendiculares quam cum obliqui. Aequaliter autem in utroque hemisphaerio foveri patet. 1 quia fulmine ocyus ab hemisphaerio altero ad alterum per terrae perterebratae diametrum vis radii trajicitur, ut in pyrio pulvere longo ordine disposito, si scintilla prima accensa fuerit. 2 Bituminis natura ultra quàm quis credat apta ad effervescendum. Nam Naphtha nondum accensa eminus conspectum ignem ad se trahit. 3 Astrum simili substantia est pręditum. Nam ignis & coelestis & subterraneus viscidus est. 4. Inter Lunam aqueam & ignem bituminosum, & aqueum est etiam cognatio, sic & inter Solem. Agricola enim lib. 10 scribit, lapides metallicos ex parte nimirum bituminosos, igne accensos, in Sole demum ardere quominus mirum est bituminosum ignem in nativo subjecto liquido scilicet, à radiis cognatis ipsius Solis ac praesertim Lunae facillime ad iplum, propter emissas ejus ad aquae superficiem exhalationes, pertingentibus, totum magis fervere. Hunc modum confirmant ea, quae de freto Siculo & gurgitibus circa Messanam tradunt. Strabo aestum eorum motibus Oceani consentire scribit. VI Major fluxus & refluxus in conjunctionibus & oppositionibus Solis & Lunae. Vis enim unita fortior; in illis autem Sol & Luna simul oriuntur atque occidunt super gurgites illos. VII Tradiderunt nonnulli Oceanum aequinoctiis maxime intumescere. Id verò fit 1 quia Solis ac Planetarum perigaea sint in aequinoctiis, & apogaea in utroque Tropico: 2 quia certus respectus Solis ad quaedam sydera, in aequinoctiis virtutem ejus auger.

---

Jan Jonston, Thaumatographia naturalis. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Thaumatographia_naturalis.
