# Thaumatographia naturalis 82

Jan Jonston, Thaumatographia naturalis, CAPVT VI. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/jan-jonston/thaumatographia-naturalis/82
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/jan-jonston/thaumatographia-naturalis/82

Nam & Luna idoneum habens respectum ad quosdam Planetas, ut ad Venerem, majores aestus VII Aestuante ubicunque mari ciere dicitur. aqua circum illius abyssos, bituminoso igne oppletas, fervereatque ebullire existimatur: Cujus ebullientis, intumescentia, illa, quae versus ipsius superficiem est aqua, in continentis littora, fluminumque ostia ingeratur. Actu verò calida non necesse est ut sit, cum longè à loco ebullitionis absit. IX Euhoicus Euripus non septies de die temporibus statis reciprocat, sed temere in modum venti, nunc huc, nunc illuc verso mari velut monte praecipiti devolutus torrens rapitur. X Non omne mare quod salsum aestuat: Facilius enim & citius & longius diffunditur exhalatio, quam movetur aestus, quemadmodum coctis in liquore carnibus prius ascendit spuma, quam ebullit aestus. XI Majorem habet vim mare ingruens quam recedens. Hunc aestum Strabo comparat respirationi & exspirationi; sed similior est cordis & arteriarum pulsui, per cujus Diastolen in universum mare distribuitur halitus salsus pro anima, ne putresceret. Haec ex Lydiato. Tu perpende, & quem vis, sequere.

---

Jan Jonston, Thaumatographia naturalis. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Thaumatographia_naturalis.
