# Thaumatographia naturalis 83

Jan Jonston, Thaumatographia naturalis, CAPVT VII. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/jan-jonston/thaumatographia-naturalis/83
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/jan-jonston/thaumatographia-naturalis/83

Ciceronem vide; ἀντάξονας appellat ab opposiro nobis axe, Antichtonas, Mela quasi adversam terram. Est & in Platonis Timęo memoria Atlantidis insulae, quam Asia & Africa ampliorem asserit. Verba addo. Traditur Atheniensis Civitas, restitisse olim innumeris hostium copiis, quae ex Atlantico mari profecta, prope jam cunctam Europam. Asiamque obsederam. Tunc enim erat fretum illud navigabile, habens in ore & quasi vestibulo ejus Insulam, quam Herculis columnam cognominant, ferturque Insula illa Lybia simul & Asia major fuisse, per quam ad alias proximas Insulas patebat aditus, atque ex Insulis ad omnem continentem, è conspectu jacentem vero mari vicinam. Sed intra os ipsum portus angusto sinu fuisse traditur. &c. Post haec ingenti terrae motu, jugique diei unius & nottis illuvione factum est, ut terra dehiscens omnes illos bellicosos absorberet; & Atlantis Insula sub gurgite mergeretur. Aristoteles vero refert lib. admirand. c. 8. in mari extra Herculis columnas, Insulam à Carthaginensibus inventam, quae sylvas haberet & flumina apta navigiis, distasse verò per plurium dierum itineris spacium. Cum autem plures Carmaginenses felicitate loci illecti, incolis immiscerentur, mortis poenam constitutam à Ducibus, addit, iis, qui eo adnavigassent.

---

Jan Jonston, Thaumatographia naturalis. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Thaumatographia_naturalis.
