Latin
CAPVT VII
Jan Jonston, Thaumatographia naturalis 84
Unproofread scanNot analysed yet
Audiamus &Senecam (l. 7 quaest. c. 31) Multis venientis aevi populus ignota nobis sciet. Multa seculis tunc futuris, cum memoria nostri exoleverit, reservantur. Pusilla res mundus est, nisi in illo quod quaerat, omnis mundus habeat. Et alibi quaest. s, cap. ult. Vnde scio, an nunc aliquis magnae gentis in abdito dominus, fortunae indulgentia tumens, non contineat intra terminos arma? An paret Classes ignora molliens? Vnde scio hic mihi an ille ventus bellum invehet? Quidam imaginantur Augustum eo usque extendisse suum imperium. Marinaeus Siculus auctor est, repertum in novo orbe nummum aureum veterem cum effigie Augusti, eumque Romam ad Pontificem fidei ergo missum, per 10hannem Ruffum Episcopum Consentinum. Magis mirum quod scribunt Hispani; in valle quae Cautem dicitur in Chili provincia, oppidum esse, quod Imperiola ab hac causa nominant: quoniam in plerisque domibus &portis repererunt Aquilas bicipites formatas, ut hodie videmus in Romani Imperii signis. Haud dissimile notat Ammianus lib. 17, in obeliscis Aegyptiorum sculpta conspici volucrum ferarumque etiam alieni mundi genera multa. Quid nos jam ad hęc? Novisse dicimus, vix calcasse. At si vera quae à Platone dicuntur, de quibus &apud Tertullianum Apolog. c. 39, atque Marcellinum lib. 17, invenies; Et hoc adjicimus; Prędictio Senecae de Insulis potius sonat Brittannicis, in gratiam Claudii. Falsum, quod de Augusto. Acta hujus Divi habemus omnia, si quid silentium involvit, humile illud est. Facile verò novitas antiquitatis acquirit nomen, fraus supponentis si accesserit. Art. II. De quarundam terrarum miraculis. Efert Plinius, nos ex illo. Celebre fanum Rhabet Veneris Paphos in cujus quandam aream non impluit. Plin. lib. 2, cap. 96.