Latin
CAPVT IX
Jan Jonston, Thaumatographia naturalis 92
Unproofread scanNot analysed yet
Dum haec in inferiori montis regione geruntur, in summo vertice non minori conflictum est rabie. Vnde tantus cinerum per Catanensium regionem imber, ut agri &montes occultarentur; ac flante tum Borea, ad Insulam usque Melitam, quae centum sexaginta passuum millibus à cratere dissidet. eorum copia ac sulphureus odor sit abductus. Inter maxima profluvia longe memorabile illud est, quod paulo ante nostram aetatem verba sunt Bembi in dialogo de Aethna) usque intra Catanam decurrens, non parvam urbis partem incendio depopulavit. Quin etiam portum eum, de quo Virgilius. Portus ab accessu ventorum immotus &ingens Ipse, sed horrificis juxta tonat Aethna ruinis. ita implevere fluenta Aetnea, ut jam errasse Virgilium putes, quod portum ibi esse ingentem dixerit, qui pene nullus sit. Anno verò 1537, Calendis Maji Sicilia tota diebus ferme duodecim tonare coepit, crebrique sonitus ac ingentes quales ex tormentorum bellicorum ictibus esse solent. Non solum Catanae &vicinis agris, sed Panormi quoque Lylibaei, Saccae, Agrigenti, &tota prope Insula sunt auditi; è quibus parvo terrae motu facto, domorum concussa tecta simul &parietes nutabant. Hi sonitus mugitusque cum increbescerent 3 Idus Maji, hiatus quidam insoliti in Aetna sunt aperti, è quibus tanta materiae igneae egesta moles, ut quatriduo quindecim millium iter conficiens, obvia quaeque sternendo exusserit, ac ad caenobium usque D. Nicolai de Arenis defluxerit; ubi monasterio intacto) Nivolasum &Monpelavium pagos, invasit &fere obruit.