# Thaumatographia naturalis 93

Jan Jonston, Thaumatographia naturalis, CAPVT IX. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/jan-jonston/thaumatographia-naturalis/93
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/jan-jonston/thaumatographia-naturalis/93

Crater montis supernus, non multo post tantam nigri cineris per triduum molem efflavit, ut ad Calabriae Consentiam interjacentia oppida cineribus operta sint, maria adeo superfusa, ut trecentis passuum millibus à Sicilia distantes naves, cinere à ventis disjecto foedatae sint. Aetna post magno fremitu mugire coepit, & inter mugitus summus apex abruptus à cratere absorptus est. Quamvis vero tam horrendi Aetnaei sint ignes, tanta tamen ibi foecunditas, ut quod de Campania dicit Plinius lib. 3. c. 6 id nos de vicino possemus dicere tractu. Ab hoc sinu incipium viriferi colles, & temulentia nobilis succo per omnes terras inclyto, atque (ut veteres dixere) summum Liberi patris cum Cerere certamen. In nemorosa regione spatiosi tractus (inquit Fazellus rer. sic. dec. I, l. 2, c. 41) qui sunt in ea laetissimas ferunt segetes. Adeò praeterea pabulosa apparet, ut pecuariis nisi frequenter ex auribus sanguis extrahatur ipsa satietas sit periculo. Caeterum egestae ex Aetnae incendio, materiae fluxus, ita concrescit; ut ad justam altitudinem, Soli superficiem in lapidem convertat, quam qui nudare velint, opus habeant lapides icindere. Etenim saxo in Crateribus sive faucibus colliquato, ac deinde sursum egesto, humor vertici superfusus, coenum est nigrum per montem deorsum fluens: deinde ubi concrevit, lapis fit molaris, eodem servato, quem fluens habebat, colore. Sed & cinis fit ita adustus lapidibus, ut fit crematis lignis. Sicut ergo ruta cinere ligneo alitur, ita similem esse Aetneo cineri, cum vitibus adfinitatem credibile est. Hactenus Aetna. Hecla est mons in Islandia, haud procul à mari, interdum stammam, aliquando ignitam aquam, post nigrum cinerem, & pumices tantâ copiâ ejicit, uit Solem obscuret; interdum tamen mira est, in monte tranquillitas; praesertim ubi Zephyrus spirat.

---

Jan Jonston, Thaumatographia naturalis. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Thaumatographia_naturalis.
