Latin
CAPVT IX
Jan Jonston, Thaumatographia naturalis 94
Unproofread scanNot analysed yet
Anno 1553, die decima nona Novembris, circa meridiem noctis, in mari iuxta Heclam flamma apparuit, quae totam Insulam illustrabat; post horam Insula contremuit, inde secutus horribilis fragor, ut si omnia bellica tormenta exploderentur, nihil ad hunc terrorem esset. Totam mundi fabricam corruituram postremumque adesse diem credidimus, scribit Dithmarus Blefkenius. (Camer. Horar. subcis. cent. 3, cap. 17. At compertum est postmodum, mare ad duo milliaria retrocessisse in illo loco atque exsiccatum esse. Anno 1580, tanto fragore ignes eructavit, ut inde ad octoginta milliaria, grandiores machinae bellicae explodi putarentur. Vulgus credit damnatorum animas ibi torqueri. Georgius Bruno in Theatro Mundi. λων THAVMA