# Thaumatographia naturalis xii

Jan Jonston, Thaumatographia naturalis, IOHANNES IONSTONEM. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/jan-jonston/thaumatographia-naturalis/xii
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/jan-jonston/thaumatographia-naturalis/xii

Mundum sex diebus factum, ait Moses, non quod temporis spatio opus habuerit conditor DEVS; (Deus enim non iussu solum, sed & cogitatu operari creditur.) sed quia opus erat res creari quodam ordine. Ordini autem numerus est proprius, & senarius inter numeros lege natura aptißimus generationi est. Nam post unitatem primus occurrit perfectus, constans partibus, è quibus conficitur, è ternione sui dimidia, & binario parte tertia, & unione parte sexta, è masculina, & faeminina natura praeditus. Quod attinet tempus creati, Autumnus quibusdam placet; (ex festo collectionis frugum in exitu anni, & mense Tisri Septembri respondente, colligitur. Bartolin. cap. ult. gener. Phys.) Ver quibusdam. Ambrosius in Hexaemero. Inde oportebat Mundi exordium capi, ubi erat opportuna omnibus verna temperies. Vnde & nascentis mundi imaginem annus expreßit, & post hybernas glacies, atque hyemales caligines, seremor solito verni temporis splendor elucet. Marianus Scotus, diem Dominicum ponit xv. Calend. Aprilis. Macrobius genituram describit. Mundi ingenitura, (verba ejus sunt) Aries medium tenebat coelum, Cancro gestante Lunam. Sole oriente cum Leone, cum Mercurio Virgine, Libra cum Venere, Marte cum Scorpione. Sagittarium Iupiter obtinebat, & Saturnus Capricornum. Dicamus nos cum Firmico. Certum non esse diem ejus ortus. Tempus enim hoc mutatur locis; nec ullum tum. Omne seculare cum mundo coepit. Finem si spectas, gloria supremi est, & usus hominis. Quo me verto, exquisita sapientiae, bonitatis, & potentiae conspicio insignia. Sejunguntur hic contraria, ita ut vinculis mediis copulentur; hinc sapientia. Actiones ordinatissimè recurrunt; inde Vnitas. Nec senectus, nec mutatio, nec lassitudo obvenit; inde potentia. Sufficiens unicuique rei data perfectio, & argento vivo inter duas posito cannas impediri veneficia, scripsit Alvernius lib. de universo. Rutam furto sublatam, & Ocymum cum conviviis plantatum uberius provenire, reliquit Triezius de Damonum deceptionibus; addidit, septem certae herbulae grana in symposio jacta convivas ad sanguinea provocare certamina Vana haec, refutantur dum ostenduntur. Delrius lib. 1 disquis. Magic. cap. 3. Aartic. VI. De Dei erga Mundum providentia. NOn sufficiebat Supremo haec omnia produAxisse, nisi sub ejusdem manerent gubernio.

---

Jan Jonston, Thaumatographia naturalis. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Thaumatographia_naturalis.
