Latin
IOHANNES IONSTONEM
Jan Jonston, Thaumatographia naturalis xiii
Unproofread scanNot analysed yet
Providentiae ergo subdidit. Hinc substantiarum, &virtutum in rebus conservatio, omnium pro libertate voluntatis dispositio universorum sapiens ordinatio. In ea fines constituuntur legitime, media ad finem disponuntur exquisitissime disposita diriguntur sapientissime. Asserta providentia haec à Stoicis, sic crebro, sic valide, ut ludus, jocusque adversariis fuerint, qui hanc fatidicam anum Stoicorum appellabant. Pulcherrime Epictetus apud Arrianum. Quod ad DEOS attinet, sunt qui negent ullum Numen esse, sunt qui esse docent, sed ignavum, incurium, &nulli rei providere. Sunt tertis, qui &esse, &providere, sed non nisi magnis &coelestibus, terrenorum autem nulli. Quarti, &coelestibus, &terrestribus, sed universis duntaxat, non autem singulis &unicuique seorsim. At quinti, in qua parte Vlysses &Socrates asserunt, statuuntque QVOD TE O DEVS, NEC IN