Latin
DE STELLIS
Jan Jonston, Thaumatographia naturalis xv
Unproofread scanNot analysed yet
DE STELLIS. Artic. I. De Stellarum viribus, &nutrimento. C Tellas in aëre è catenis aureis pendere dixit Machumentes; insertas coelo ab opifice lucidas &globosas, in tempora &signa datas, piè agnoscimus; lucere, &virtutem inferioribus communicare, omnibus ferè notum. Ex radiorum autem emissione, hae astrorum in inferiora vires; voluntas humana, &artificiosorum opera, ab hoc remota censu. Nulla in his novarum qualitatum mixtio, corpori tantum jam ante conformato accidentaria inducitur species. Expers illa Elementorum, si quid patitur, mediantibus corporis sit organis; quorum temperamentum mores de facili sequuntur. Commentum ergo collige. Certo coeli positu formatos characteres valentiore de coelo commoveri potentia. Falso Plato, Animas antequam in corpora haec descendunt, stellae cuipiam mancipatas. Tricae. Singulis sydera attributa nobis, clara divitibus, minora pauperibus, obscura defectis, ac pro sorte cujusque lucentia. Plin. lib. 2. Histor. Natur. cap. 8. Non tanta coelo nobiscum societas, ut nostro fato mortalis sit ille quoque syderum fulgor. Sortes nostrae in manu Domini. Nugae Iacobum in tabulis coeli, facta filiorum legisse. Facetè Morus de Candido in Epigrammat. Saepè suam in spectis uxorem Candidus astris, Pradicat en vates omnibus esse bonam. Inspectis iterum, postquam uxor adultera fugit, Praedicit vates omnibus esse malam. Omnibus ergo uxor quod se Tua publicat; id te Astra, licet videant omnia, nulla monent.