# Ad Galeottum epistula 1

Jan Panonije, Ad Galeottum epistula, Section 1. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/jan-panonije/ad-galeottum-epistula/1
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/jan-panonije/ad-galeottum-epistula/1

Ego, mi Compater, excusationem tuam facile accipio. Tu vero illa, quae per Plebanum scripsi, non debebas tam alte intelligere. Scripsi, non quia omnino tibi diffiderem, sed partim ioco, partim ut te exstimularem, quo citius satis faceres desiderio D. N. qui ut scis, propemodum avidior est laboris quam vitae. Cui cum narrassem, quemadmodum tibi scripserim de non tangenda pecunia, indignatus dixit: Tu illum bonum virum facies cadere in aliquam desperationem. Respondi. Sinite me cum Compatre meo iocari. Nos bene novimus alter alterum. Age igitur, ut melius nosti; nihil opus habes commonefactione nostra, quippe qui virum hunc intus, et in cute noris. Illud scito, quod quanto diligentius morem gesseris, tanto tibi erit utilius. De Magistro Bartholomaeo, quamvis ego non sim bonus Astrologus, tamen ita iudico, quod ille homo nescit fortuna uti. Nos hactenus, Deo iuvante, satis feliciter viximus sine Horoscopis et Genethliacis; spero vivemus et in futurum. Medici tamen et tonsoris adhuc volo memineris. Peregrinationem istam tuam Hispaniensem seu Britannicam, tunc magis laudabo, cum te salvum et locupletem revertisse audiero. Non timeo equidem tibi Scyllam et Charybdim, Cyclopas et Laestrygonas; cave de Solis mensa et Lothophagorum succis ne quid gustes. Vide ne qua te Circe, ne qua Calypso detineat, et male blandos Sirenum cantus ceratis auribus fac praetereas. Illud iam nunc tecum paciscor, ut reduci tibi, post aliquantam domi morulam, Pannonia sit Corcyra, ego Alcinous. Eritne unquam ille dies, quo nos omnes ab ore tuo pendebimus, et mirabimur narrantem, Oceani monstra, et iuvenes vidisse marinos? ac longe Calpe relicta, Audisse Herculeo stridentem gurgite Solem? Quanto Delphinis Balaena Britannica maior?

---

Jan Panonije, Ad Galeottum epistula. Text: Croatiae Auctores Latini, CC BY 4.0. Changes: markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://github.com/nevenjovanovic/croatiae-auctores-latini-textus/blob/729f0ee28de9d35c94009e877e500fae5e971299/txts/ian-pan-epist-gal-1462.xml.
