Latin · Elegiac couplet
EPIGRAMMATA IN ITALIA SCRIPTA, 113. DE URSO CINAEDO
Jan Panonije, Epigrammata et elegiae 1.113
Unproofread scanNot analysed yet
Nemo est Etrusco iuvenum lascivior Urso,
Possedit mollem tanta libido virum.
Lascivam aestiva nactus qui nocte puellam,
Nil putat esse vices continuare novem.
Idem septenos discidit ut inguine culos,
Quae fecit maribus, sustinet ipse libens.
Ergo, vera licet nobis si dicere: non est,
Non est hic Ursus, Rufe; quid ergo? lepus.