# Epigrammata et elegiae 1.113

Jan Panonije, Epigrammata et elegiae, EPIGRAMMATA IN ITALIA SCRIPTA, 113. DE URSO CINAEDO. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/jan-panonije/epigrammata-et-elegiae/1.113
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/jan-panonije/epigrammata-et-elegiae/1.113

Nemo est Etrusco iuvenum lascivior Urso,
Possedit mollem tanta libido virum.
Lascivam aestiva nactus qui nocte puellam,
Nil putat esse vices continuare novem.
Idem septenos discidit ut inguine culos,
Quae fecit maribus, sustinet ipse libens.
Ergo, vera licet nobis si dicere: non est,
Non est hic Ursus, Rufe; quid ergo? lepus.

---

Jan Panonije, Epigrammata et elegiae. Text: Croatiae Auctores Latini, CC BY 4.0. Changes: markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://github.com/nevenjovanovic/croatiae-auctores-latini-textus/blob/729f0ee28de9d35c94009e877e500fae5e971299/txts/ian-pan-epigr-eleg.xml.
