# Epigrammata et elegiae 1.120

Jan Panonije, Epigrammata et elegiae, EPIGRAMMATA IN ITALIA SCRIPTA, 120. IN INCONSTANTEM. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/jan-panonije/epigrammata-et-elegiae/1.120
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/jan-panonije/epigrammata-et-elegiae/1.120

Fortunae non hac tantum ratione videris
Filius, assidue quod favet illa tibi;
Sed quod proposito nec tu persistis in uno,
Evehis et pravos, pellis ad ima probos.
Quid precor ergo tibi? nisi quod tua, pessime, mater,
In te etiam solitis moribus esse velit.

---

Jan Panonije, Epigrammata et elegiae. Text: Croatiae Auctores Latini, CC BY 4.0. Changes: markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://github.com/nevenjovanovic/croatiae-auctores-latini-textus/blob/729f0ee28de9d35c94009e877e500fae5e971299/txts/ian-pan-epigr-eleg.xml.
