Latin · Elegiac couplet
EPIGRAMMATA IN ITALIA SCRIPTA, 180. RESPONSIO
Jan Panonije, Epigrammata et elegiae 1.180
Unproofread scanNot analysed yet
Causaris senium, ne mecum carmine certes,
Sed plus eloquio pectora cana valent.
Aptior est tirone rudi veteranus in armis,
Certius et vitulo taurus aratra movet.
Nos petimus, tu summa tenes; spes lubrica nobis
Spondet adhuc, quod iam res dedit ipsa tibi.
Nec dum Pegaseis te Cynthius arcet ab undis,
Non vox refrixit, non lyra muta silet.
Ergo cave, ne qua cupis excusatus haberi,
Accuses illa te ratione magis.
Quod Bilbitani rogitavi epigrammata vatis,
Suspecta est, video, nostra iuventa tibi.
Crede, precor, melius! relegi non improba possunt,
Lascivos, oculo praetereunte, modos.
Ille quidem gressu profugo mea castra petivit,
Sic tamen, ut redeat, cum revocabit herus.