Latin · Elegiac couplet
EPIGRAMMATA IN ITALIA SCRIPTA, 2. SE IPSE COMMENDAT
Jan Panonije, Epigrammata et elegiae 1.2
Unproofread scanNot analysed yet
Si mihi sit quisquam, quod erat tibi, Fulvius, Enni,
Aut qui periurum contudit Hannibalem;
Bellator molli vel erat Messala Tibullo,
Quod Flacco Tuscis regibus ortus eques;
Huic ego sim contra, quod erat tibi maxime Caesar,
Qui silvas et agros dixit et arma virum.
Aut hoc si nequeam, Stilichoni quod fuit olim,
Qui cecinit raptus, Persephonea, tuos.
Si sit et hoc nimium, saltem tamen hoc tibi fiam,
Quod fieri, hoc aevo vix duo tresve, queunt.