# Epigrammata et elegiae 1.220

Jan Panonije, Epigrammata et elegiae, EPIGRAMMATA IN ITALIA SCRIPTA, 220. CONQUERITUR DE SUA INOPIA. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/jan-panonije/epigrammata-et-elegiae/1.220
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/jan-panonije/epigrammata-et-elegiae/1.220

Nec remanere queo, sed nec discedere possum,
Talia iussa vocant, talia vincla tenent.
Pressus in angusto quid agam? quae Numina clamem?
Sunt, puto, sed miseris dura favere negant.
Te precor, affer opem, Mutinae placidissime praesul,
O decus! o Musis, prime patrone, meis!
Non tamen aut Boreae pulsurum flabra cucullum,
Aut mulae posco mollia terga tuae,
Nec frenum, aut sellam, nec quicquam tale; quid ergo?
Debeo Guarino pauca; fide iubeas.

---

Jan Panonije, Epigrammata et elegiae. Text: Croatiae Auctores Latini, CC BY 4.0. Changes: markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://github.com/nevenjovanovic/croatiae-auctores-latini-textus/blob/729f0ee28de9d35c94009e877e500fae5e971299/txts/ian-pan-epigr-eleg.xml.
