Latin
EPIGRAMMATA IN ITALIA SCRIPTA, 25. AD PAULUM
Jan Panonije, Epigrammata et elegiae 1.25
Unproofread scanNot analysed yet
Carminibus nostris nocet illud, Paule, notavi,
Quod non sunt Latiis edita consulibus.
Quidvis cana facit multo pretiosius aetas,
Rebus et a longo tempore surgit honos.
At tu, si quando mea legeris; esse putato
Prisca; videbuntur sic meliora tibi.