# Epigrammata et elegiae 1.25

Jan Panonije, Epigrammata et elegiae, EPIGRAMMATA IN ITALIA SCRIPTA, 25. AD PAULUM. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/jan-panonije/epigrammata-et-elegiae/1.25
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/jan-panonije/epigrammata-et-elegiae/1.25

Carminibus nostris nocet illud, Paule, notavi,
Quod non sunt Latiis edita consulibus.
Quidvis cana facit multo pretiosius aetas,
Rebus et a longo tempore surgit honos.
At tu, si quando mea legeris; esse putato
Prisca; videbuntur sic meliora tibi.

---

Jan Panonije, Epigrammata et elegiae. Text: Croatiae Auctores Latini, CC BY 4.0. Changes: markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://github.com/nevenjovanovic/croatiae-auctores-latini-textus/blob/729f0ee28de9d35c94009e877e500fae5e971299/txts/ian-pan-epigr-eleg.xml.
