Latin
EPIGRAMMATA IN ITALIA SCRIPTA, 333. DE MARCELLO VENETO
Jan Panonije, Epigrammata et elegiae 1.333
Unproofread scanNot analysed yet
Hoc mihi Marcellus, sacri quod vatibus aevi,
Pollio, Maecenas, et Proculeius erant.
Hoc ego Marcello, quod Xerxi Choerilus olim,
Quod tibi nescio quis, perfide Sulla, fuit.
Hoc modicum est, inquis; nihilo tamen esse videtur
Maius, nam nihilo quid minus esse potest?