# Epigrammata et elegiae 1.333

Jan Panonije, Epigrammata et elegiae, EPIGRAMMATA IN ITALIA SCRIPTA, 333. DE MARCELLO VENETO. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/jan-panonije/epigrammata-et-elegiae/1.333
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/jan-panonije/epigrammata-et-elegiae/1.333

Hoc mihi Marcellus, sacri quod vatibus aevi,
Pollio, Maecenas, et Proculeius erant.
Hoc ego Marcello, quod Xerxi Choerilus olim,
Quod tibi nescio quis, perfide Sulla, fuit.
Hoc modicum est, inquis; nihilo tamen esse videtur
Maius, nam nihilo quid minus esse potest?

---

Jan Panonije, Epigrammata et elegiae. Text: Croatiae Auctores Latini, CC BY 4.0. Changes: markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://github.com/nevenjovanovic/croatiae-auctores-latini-textus/blob/729f0ee28de9d35c94009e877e500fae5e971299/txts/ian-pan-epigr-eleg.xml.
