Latin
EPIGRAMMATA IN ITALIA SCRIPTA, 347. DE MESSIO
Jan Panonije, Epigrammata et elegiae 1.347
Unproofread scanNot analysed yet
Cum spoliare parat deiectum Messius hostem,
Quod faciat lucri conspicit esse nihil.
Percitus ergo ira, supra caput ense levato,
Hoc, inquit, solum, quod rapiamus, habes.