# Epigrammata et elegiae 1.359

Jan Panonije, Epigrammata et elegiae, EPIGRAMMATA IN ITALIA SCRIPTA, 359. AD EUNDEM EPISCOPUM. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/jan-panonije/epigrammata-et-elegiae/1.359
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/jan-panonije/epigrammata-et-elegiae/1.359

Unde mihi hoc, quod me sic diligis optime praesul?
Nempe tua id solum de pietate venit.
Nil ego promerui, tibi quippe alienus, et ante
Ignotus; tu me vis tamen esse tuum.
Tu legis et laudas, tu carmina nostra tueris,
Tu patrio externum solus amore foves.
Nec satis est quod me, ipse pia complectere cura,
Ut veniam tota clarus in urbe, facis.
Nec dubitas sacri mihi conciliare favorem
Principis, et per te, nos Leonellus amat.
Vir bonus est, meritis qui scilicet aequa rependit,
Omnia qui dat ubi nil merui, Deus est.

---

Jan Panonije, Epigrammata et elegiae. Text: Croatiae Auctores Latini, CC BY 4.0. Changes: markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://github.com/nevenjovanovic/croatiae-auctores-latini-textus/blob/729f0ee28de9d35c94009e877e500fae5e971299/txts/ian-pan-epigr-eleg.xml.
