Latin · Elegiac couplet
EPIGRAMMATA IN ITALIA SCRIPTA, 5. POPULOS NON PRODUCERE ELECTRUM
Jan Panonije, Epigrammata et elegiae 1.5
Unproofread scanNot analysed yet
Quid manifesta adeo canitis mendacia vates?
Non placet id Phoebo; verum amat ille Deus.
At vos hoc omnes uno velut ore sonatis,
Populeum in ripis Eridani esse nemus,
Unde fluant rutilo simulata electra metallo,
Migret et in gemmam, quae modo gutta fuit.
En Padus! Heliadum famosa en silva sororum!
Dicite, si pudor est, succina vestra ubi sunt?