Latin · Hendecasyllable
EPIGRAMMATA IN ITALIA SCRIPTA, 96. AD SEVERUM
Jan Panonije, Epigrammata et elegiae 1.96
Unproofread scanNot analysed yet
Misisti mihi, tot, Severe, turdos,
Iani scilicet ad novas Calendas,
Quot post primam habuit misella tussim
Dentes Aelia; quot Ligia crines
Unum si tamen auferas et illis.
Tot grates igitur tibi remitto,
Quot stellans oculos habebat Argus,
Quot centumgemini manus Gigantes,
Quae si forte satis, Severe, non sunt,
Sint, nasos quot habet meus Philemon.