# Epigrammata et elegiae 1.96

Jan Panonije, Epigrammata et elegiae, EPIGRAMMATA IN ITALIA SCRIPTA, 96. AD SEVERUM. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/jan-panonije/epigrammata-et-elegiae/1.96
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/jan-panonije/epigrammata-et-elegiae/1.96

Misisti mihi, tot, Severe, turdos,
Iani scilicet ad novas Calendas,
Quot post primam habuit misella tussim
Dentes Aelia; quot Ligia crines
Unum si tamen auferas et illis.
Tot grates igitur tibi remitto,
Quot stellans oculos habebat Argus,
Quot centumgemini manus Gigantes,
Quae si forte satis, Severe, non sunt,
Sint, nasos quot habet meus Philemon.

---

Jan Panonije, Epigrammata et elegiae. Text: Croatiae Auctores Latini, CC BY 4.0. Changes: markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://github.com/nevenjovanovic/croatiae-auctores-latini-textus/blob/729f0ee28de9d35c94009e877e500fae5e971299/txts/ian-pan-epigr-eleg.xml.
