# Epigrammata et elegiae 2.34

Jan Panonije, Epigrammata et elegiae, EPIGRAMMATA IN PANNONIA SCRIPTA, 395. QUARE NUNC, UT QUONDAM, SUMMORUM PONTIFICUM TESTICULI NON EXPLORANTUR. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/jan-panonije/epigrammata-et-elegiae/2.34
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/jan-panonije/epigrammata-et-elegiae/2.34

Femina, Petre, tua quondam ausa sedere cathedra,
Orbi terrarum iura verenda dedit.
Indeprensa quidem cunctos latuisset in annos,
Facta foret partu, ni manifesta, novo.
Post haec Roma diu simili sibi cavit ab astu,
Pontificum arcanos, quaerere sueta, sinus.
Nec poterat quisquam reserantes aethera claves,
Non exploratis sumere testiculis.
Cur igitur nostro, mos hic iam tempore cessat?
Ante probat quod se quilibet esse marem.

---

Jan Panonije, Epigrammata et elegiae. Text: Croatiae Auctores Latini, CC BY 4.0. Changes: markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://github.com/nevenjovanovic/croatiae-auctores-latini-textus/blob/729f0ee28de9d35c94009e877e500fae5e971299/txts/ian-pan-epigr-eleg.xml.
