# Epigrammata et elegiae 2.44

Jan Panonije, Epigrammata et elegiae, EPIGRAMMATA IN PANNONIA SCRIPTA, 405. AD GALEOTTUM. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/jan-panonije/epigrammata-et-elegiae/2.44
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/jan-panonije/epigrammata-et-elegiae/2.44

Esse quid hoc dicam? rediit, Galeotte, libellus,
Pagina sed nullas, rettulit alba notas.
Ast ego Aristarchi stellas et acuta verebar
Spicula, Maeonium quis iugulatur opus.
Quid faciam, nisi uti placuisse vel omnia credam,
Omnia vel prorsus displicuisse tibi?
Omnia qui possunt placuisse? relinquitur ergo,
Omnia iudicio displicuisse tuo.
Est quiddam ulterius; facturas taedia nugas,
Ne legisse quidem, te, Galeotte, puto.

---

Jan Panonije, Epigrammata et elegiae. Text: Croatiae Auctores Latini, CC BY 4.0. Changes: markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://github.com/nevenjovanovic/croatiae-auctores-latini-textus/blob/729f0ee28de9d35c94009e877e500fae5e971299/txts/ian-pan-epigr-eleg.xml.
