Latin
EPIGRAMMATA IN PANNONIA SCRIPTA, 410. IN CRISPUM
Jan Panonije, Epigrammata et elegiae 2.49
Unproofread scanNot analysed yet
Nil danti tibi, Crispe, quod nihil do,
Dicis me minus esse liberalem.
Qui nil dantibus ipse multa donat,
Non est, ut puto, Crispe, liberalis,
Quidnam est ergo? rogas? furens et excors.