# Epigrammata et elegiae 2.53

Jan Panonije, Epigrammata et elegiae, EPIGRAMMATA IN PANNONIA SCRIPTA, 414. FRAGMENTUM. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/jan-panonije/epigrammata-et-elegiae/2.53
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/jan-panonije/epigrammata-et-elegiae/2.53

… Magna fuere quidem, et quae ullis promittere votis,
Vel quamvis avidus non foret ausus homo.
At quantum est minimo totum se immittere pani,
Et magnum exiguo claudere in orbe Deum?
Quantum est, se nobis totum praebere fruendum,
Et tamen a toto comminuisse nihil?
Cum dedit illa quidem, vicit sua munera Christus,
Cum dat se, donis vincitur ipse suis.
O amor, o pietas! post omnia se dedit ipsum,
Qui se iam dederat, plus dare quid poterat?

---

Jan Panonije, Epigrammata et elegiae. Text: Croatiae Auctores Latini, CC BY 4.0. Changes: markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://github.com/nevenjovanovic/croatiae-auctores-latini-textus/blob/729f0ee28de9d35c94009e877e500fae5e971299/txts/ian-pan-epigr-eleg.xml.
