Latin · Elegiac couplet
EPIGRAMMATA IN PANNONIA SCRIPTA, 427. DE AMYGDALO IN PANNONIA NATA
Jan Panonije, Epigrammata et elegiae 2.66
Unproofread scanNot analysed yet
Quod nec in Hesperidum vidit Tirynthius hortis,
Nec Phaeaca, Ithacae dux, apud Alcinoum,
Quod fortunatis esset mirabile in arvis,
Nedum in Pannoniae frigidiore solo;
Audax per gelidos en! floret amygdala menses,
Tristior et veris germina fundit hyems.
Progne, Phylli tibi, fuit expectanda; vel omnes
Odisti iam post Demophoonta moras?