Latin
EPIGRAMMATA IN PANNONIA SCRIPTA, 452. AD HENRICUM POETAM GERMANUM
Jan Panonije, Epigrammata et elegiae 2.91
Unproofread scanNot analysed yet
Henrice, nostri quando praeclaras voles
Cantare laudes praesulis.
Ne, quaeso, longis excites prohemiis
Iuncto Camenas Pythio!
Cocco rubenti tu modo summa sacrum
Praescribe nomen pagina:
Irrevocatus ultro Musarum chorus
Tuo advolabit carmini;
Nec coepta solum promovebit Delius,
verum ipse rector caelitum,
Fulmen reponet et simul plectro levi
Tentabit argutas fidis.
Nam cuius unquam tanta diis magnis fuit,
Aut esse cura debuit,
Quantam irreprensis noster emeruit parens
Mentis beate dotibus;
Fabiis, Metellis, Quinctiis, Catonibus,
Curiis, Camillis sanctior -
Melioris illos seculi sinceritas
Virtute fecit praeditos -
Iste, iste maior, labe quem nulla inquinat
Nec ultimi faex temporis,
Sed sic nitescit improbos inter probus,
Spinas ut inter lilium,
Quare superbas parce mirari domos,
Sacer colit quas pontifex!
Haud ulla talem ceperit digne virum
Sedes, nisi aether igneus,
Animae molestis qua solute vinculis
In Orbe gaudent Lacteo.
Diu tamen tu, si sapis tellus, tene
Sortita quod vix es decus;
Tot pictus astris nec tibi invideat polus
Sidus (quod semper) unicum!