Latin · Elegiac couplet
ELEGIAE IN PANNONIA SCRIPTAE, 30. AD SOMNUM, lines 4.10.43-4.10.84
Jan Panonije, Epigrammata et elegiae 4.10.43-84
Unproofread scanNot analysed yet
Nec si pollenti tangat mea corpora virga
Mercurius, tactu quo, vigil Arge, iaces.
Huc ades, o hominum, simul et rex, Somne, Deorum!
Huc ades, et placidus languida membra leva!
Te Lethaea, parens ad flumina, progenuit Nox,
Cyaneos multo sidere picta sinus.
Praebuit et plantis alas, et cornua fronti,
Ac ferrugineam texuit ipsa togam.
Addidit et comites totis tibi moribus aptos,
In quibus est segnis Torpor et uda Quies,
Sunt et mordaces pulsura Oblivia curas,
Sunt testudineos Otia nacta pedes.
Muta sed in primis tibi adesse Silentia jussit,
Assidue murmur quae procul omne fugent.
His tu, quicquid agis, semper stipare ministris,
His, quicquid toto vivit in orbe, domas.
Huc ades, o hominum, simul et rex, Somne, Deorum!
Huc ades, et placidus languida membra leva!
Serus ab obscuris te suscitat Hesperus antris,
Clarus in atra iterum Lucifer antra fugat.
Luce vacas ipsive tibi, dulcive Lyaeo,
Facta e nigranti fulcra premens hebeno.
In tenebris volitas, et latum spargis in orbem,
Lecta soporiferis grana papaveribus.
Quae postquam in terras ceciderunt, oppida et urbes,
Aequoris et fluctus et nemora alta silent.
Tu potes et patulo luctantes aëre ventos,
Tu potes et rapidi sistere Solis equos.
Si libeat, stabunt iam fusi nubibus imbres,
Haerebunt medio, fulmina torta, polo.
Te quondam custos aurati velleris hydrus,
Sensit et anguineis torva Medusa comis.
Dum tibi victa fovet Tithonum longius Eos,
In Iovis officium Nox geminavit iter.
Huc ades, o hominum, simul et rex, Somne, Deorum!
Huc ades, et placidus languida membra leva!
Non ego te hostiles iubeo defigere turmas,
Caedibus ut subitis castra inimica premam.
Fraude nec audaci magnum sopire Tonantem,
Iunonis toties quod meruere preces.
Vel cum decepto Tirynthia vela marito,
Egit ab Iliacis litora Coa vadis;