# Epigrammata et elegiae 4.12.133-178

Jan Panonije, Epigrammata et elegiae, ELEGIAE IN PANNONIA SCRIPTAE, 32. DE INUNDATIONE, lines 4.12.133-4.12.178. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/jan-panonije/epigrammata-et-elegiae/4.12.133
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/jan-panonije/epigrammata-et-elegiae/4.12.133

Per quae se possit mediis immittere terris,
Sed passim ruptis ingruit obicibus,
Non qualis refluo, Cimbros aut Santonas, aestu
Territat, ad motus, menstrua luna, tuos,
Verum quantus erat, cum sidera celsa petentes,
Obruit impulsis montibus anguipedes.
Ille et frondosos saltus iam mersit Eoae
Taprobanes, ipso cum grege dentifero.
Mersit et adversos, tecum Iuverna, Britannos,
Nec fortunatis temperat a populis.
Illius immensis iam fluctibus astrifer Atlas
Tunditur, et collo non bene fulcit onus.
Nec dubito coeptum, Fortuna urgente, tenorem,
Quin vivum, toto restet in orbe, nihil,
Sed quicquid tellus, quicquid levis educat aër,
Omne vagis fiat praeda natatilibus.
Ullo Carpathius potuit nec tempore vates,
Tam nitidum dominis annumerare pecus.
Ergo vetus veterum verax est dogma sophorum;
Saepe homines igni, saepe perire salo;
Deleri et toties toties deleta renasci,
Omnia, Phoebeae scilicet instar avis;
Quae se morte parit, vitam cui funera reddunt,
Natalem cineres, ultima principium.
Nec certum quis scire potest, quotus iste senescat
Mundus adhuc quot erunt, quotve fuere prius.
I nunc, ventosae petitur cui gloria famae,
Casurum nullo tempore nomen ama!
Cum tibi sive toga partum, seu Marte cruento,
Tangere non valeat saecla secunda, decus!
Nec ventura minus te nascitura sit aetas,
Quam Phaëthonteas, quae fuit ante faces.
Magne Deum genitor, tantos qui fusus in artus,
Vitali hoc ingens, flamine corpus alis;
Qui propria humanas dignatus imagine mentes,
Nostra ad cognatos, erigis ora, polos;
Nonne semel stabili, mundum tu, pace ligasti?
Iam tum, pulchra rudi, cum data forma chao est?
Frigida ne calidis instarent, humida siccis,
Sed par temperies conciliaret opus.
Nunc adeo nil flamma et humus, vereamur et omnes,
Ne fiant unus, cuncta elementa, latex.
Nonne semel firmo sanxisti foedere pactum,
Diluvio haud ultra perdere velle tuos,
Dum picturato signaret nubila tractu,
Iunoni gratae semita curva Deae?

---

Jan Panonije, Epigrammata et elegiae. Text: Croatiae Auctores Latini, CC BY 4.0. Changes: markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://github.com/nevenjovanovic/croatiae-auctores-latini-textus/blob/729f0ee28de9d35c94009e877e500fae5e971299/txts/ian-pan-epigr-eleg.xml.
