# Epigrammata et elegiae 4.12.179-206

Jan Panonije, Epigrammata et elegiae, ELEGIAE IN PANNONIA SCRIPTAE, 32. DE INUNDATIONE, lines 4.12.179-4.12.206. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/jan-panonije/epigrammata-et-elegiae/4.12.179
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/jan-panonije/epigrammata-et-elegiae/4.12.179

Aspice nunc, et quem nunquam sententia vertit,
Promissis memorem mitibus adde fidem.
Quodsi fatali constrictum lege teneri,
Parcarum et tabulis scis superesse trium,
Quondam submersas, tantum succendere, terras
Ut possis iterum; quid vetita arma moves?
Sin rerum iam sinis adest, iace solus ab alto,
Facta Pyracmonia, tela trisulca, manu.
Undosam cohibe pestem; revocetur in antrum
Auster, et expurgent Thracia flabra diem;
Fluctibus et reduces, Tritonia concha, receptus,
Neptuno gentes iam miserante, canat.
Vota nihil prosunt; et quae fert omnia secum,
Haec eadem nostras, fert simul unda, preces.
Ecce magis, dirus, magis ecce ad sidera, pontus,
Se levat, et tantum non, iuga summa premit.
Iam iam contigui iungentur nubibus amnes,
Nec spatium, per quod defluat imber, erit.
Surge age cara soror, superantem nubila Olympum,
Scandamus, celeri, dum licet, ambo fuga.
Vel Parnasiacae, potius fastigia, Cirrhae,
Altior est lymphis omnibus ille locus.
Hic ego post tergum lapides, magnae ossa parentis
Iactabo, extinctos et reparabo viros.
At tu femineam renovabis femina turbam
Saxa pari mittens, sed leviora, manu.
Sic ego Deucalion, sic tu Pyrrha altera fies,
Sic erimus mundi, semina prima, novi.

---

Jan Panonije, Epigrammata et elegiae. Text: Croatiae Auctores Latini, CC BY 4.0. Changes: markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://github.com/nevenjovanovic/croatiae-auctores-latini-textus/blob/729f0ee28de9d35c94009e877e500fae5e971299/txts/ian-pan-epigr-eleg.xml.
