Latin · Elegiac couplet
ELEGIAE IN PANNONIA SCRIPTAE, 35. CONSULTATIO DEI PATRIS ET FILII DE PERDENDO HOMINUM GENERE; QUOS TANDEM BEA…, lines 4.15.177-4.15.198
Jan Panonije, Epigrammata et elegiae 4.15.177-198
Unproofread scanNot analysed yet
Quid referam tot opes, insani pabula luxus?
Quid Veneris stimulos, ingluviemque gulae?
Praeterea quantis obnoxia vita periclis!
Me miseram! quantis continuata malis!
Et mirum est, si quid mortalia pectora peccant!
Quis valeat tantos exsuperare dolos?
Sed tamen agnoscunt crimen, culpamque fatentur,
Et facti veniam, supplice voce, petunt.
Nec sunt magna tamen mortalis crimina culpae,
Si modo de miseris credere vera potes.
Quin virtus totum, pietasque est magna per orbem,
Totaque delubris terra referta tuis.
Aspice, quae plenis hinc atque hinc sedibus omnes
Circumstant, animas, quis nisi terra dedit?
Sed sane sint magna hominum peccata, nec usquam
Sit pietas, esto, sit tibi nullus honos;
Si tamen haud ullae possunt te flectere causae,
Et certum est poenas sumere ab orbe graves,
Affice suppliciis sontes, et noxia tantum
Corpora, at immeritum perdere parce genus.
Suppliciis sontes (nisi mavis parcere cunctis).
Da, decet; hoc omnes aequius esse putant