Latin · Elegiac couplet
ELEGIAE IN PANNONIA SCRIPTAE, 27. MATTHIAS REX HUNGARORUM, ANTONIO CONSTANTIO, POETAE ITALO, lines 4.7.137-4.7.156
Jan Panonije, Epigrammata et elegiae 4.7.137-156
Unproofread scanNot analysed yet
Sunt illic acres, Genuae discordis, alumni,
Oppida sunt Tuscis, libera multa, plagis.
Sunt Veneti, dominos gens aequatura Quirites,
Unde volant toto, rostra Liburna, mari.
Est illic, veteris retinet qui frena Tarenti,
Est magni Alfonsi regia progenies.
Est pater ille Pius, rerum cui summa potestas,
Pontificum princeps, Urbis et orbis apex.
Est qui te placida, Ferraria, pace gubernat,
Est qui te forti, Mantua, Marte regit.
Multi praeterea clari virtute, sed omnes
Supra, Sforciades nobile nomen habet.
Sunt et opes Latio, reliquum nec tanta per orbem,
Humanum ferme possidet omne genus.
Quocirca unanimes trepidum properemus in hostem,
Magna manent terra praemia, magna polo.
Vita polo, quae nos servet sine fine beatos,
At terra innumeris laus cumulata bonis.
Nos patriae tamen, et fidei, non deerimus unquam,
Seu magnam, exiguam seu tuleritis opem.