Latin · Elegiac couplet
ELEGIAE IN PANNONIA SCRIPTAE, 28. DE SE AEGROTANTE IN CASTRIS, lines 4.8.89-4.8.120
Jan Panonije, Epigrammata et elegiae 4.8.89-120
Unproofread scanNot analysed yet
Quanquam haud infitior, patravimus improba quaedam,
Improba, non nimium flagitiosa tamen.
Verum quicquid id est, meminisse absistite, si quem
Poenitet, hoc ipso desinit esse nocens.
Oramus frustra, nec talibus atra movetur
Atropos, et ventis irrita verba damus.
Agnosco vicina meae confinia vitae,
Spiritus et, numero deficiente, fugit.
O coelum! o colles, et amicti gramine campi!
O vitrei fontes, o virides silvae!
Ergo ego vos dulci pariter cum luce relinquam,
Nec reliquum de me iam, nisi nomen, erit?
Heu! quod nec frater, nec ad est soror optima nobis,
Quae digitis oculos condat, et ossa legat.
Tu vero multum felix carissima mater,
Cui cadere ante meas, contigit, exequias.
Quid nunc? quid faceres, seu praesens ista videres,
Sive esset subiti, nuntia fama, mali?
Huc age ceratas, quam primum afferte tabellas,
Quis animi tradam, vota suprema, mei.
At vos defuncto tumulum componite amici,
Roscida qua multo gramine vernat humus.
Frondosos inter saltus, et amoena virentis
Prata soli, et Dryadum concelebrata choris.
Assidue Zephyri spirent ubi mitibus auris,
Semper ubi argutae, suave querantur, aves.
Quin etiam tacita iaceam ne ignotus in urna,
Signari hoc cineres carmine mando meos:
His situs est Ianus, patrium qui primus ad Histrum,
Duxit laurigeras, ex Helicone, Deas.
Hunc saltem titulum, Livor, permitte sepulto,
Invidiae non est in monumenta locus.