# Epistulae 7

Jan Panonije, Epistulae, VII. Episcopus Quinque-ecclesiarum Ioannes, ad Cardinalem S. Angeli. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/jan-panonije/epistulae/7
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/jan-panonije/epistulae/7

Satisfacturus eram debito meo erga R. P. V. literis longioribus, si non earum portitorem contigisset esse R. P. D. Marcum Episcopum Tinniniensem, quem satis scio et ornatius et copiosius omnia relaturum, quae a me scribi possent. Vnum tamen, quamvis et illi coram peragendum delegaverim, nihilominus et epistolae mandandum putavi, plurimam videlicet mei commendationem apud P. R. V. Quam Altissimus servet diu felicem! Budae. 20. die April. 1462.

---

Jan Panonije, Epistulae. Text: Croatiae Auctores Latini, CC BY 4.0. Changes: markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://github.com/nevenjovanovic/croatiae-auctores-latini-textus/blob/729f0ee28de9d35c94009e877e500fae5e971299/txts/ian-pan-epist.xml.
