Latin
Section 1
Jan Panonije, Galeotto suo epistula 1
Unproofread scanNot analysed yet
Ioannes Episcopus Quinque-ecclesiensis, Galeotto suo. S. Scribis mihi, quanta malignatus sit inimicus in Sancto. Hic vero parce quaeso, si quae praeter ingenium meum loquar confidentius. Ignorat ille miser, ignorat quanta et ego remachinatus fuerim in eum. Si quid inceptasset, expertus profecto fuisset, uter nostrum plus possit, sive in Curia, sive alibi, vel auctoritate vel lingva et rebus omnibus. Equidem non video, qua in re ipse nobis nocere possit. An ne in Hungaria ex Episcopis evadamus Archiepiscopi? At iam sumus. An ne Romae efficiamur Cardinales? At hoc ultro recusamus. An ne regnemus? At deturbare nos de gradu quem tenemus, nedum unius advenae, sed ne indigenarum quidem omnium hominum invidia potest. Ego autem si canere coepero levitates eius, et vecordias, non facile officiam saltem promotioni eius? quam se consecuturum sperat immerito. Quid, quod promtissimum semper est criminari dispensatores etiam probos. Sic pater omnipotens faciat, sic altus Apollo, Incipiat conferre manum. Illiusne ego curem fabulas? cuius dicta ridentur; cuius scripta, nec scripta sunt, quia non scribit; cuius carmina nemo legit. At si quid nostrae illi bilis inusserit ardor, Vivet et haerebit, totoque legetur in orbe. Stigmata nec vafra delebit Cinnamus arte.