# Galeotto suo epistula 25-46

Jan Panonije, Galeotto suo epistula, 25 to 46. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/jan-panonije/galeotto-suo-epistula/25
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/jan-panonije/galeotto-suo-epistula/25

Tu tamen in his utere iudicio tuo, et prudentiorum; mihi pro amicitia satis fuerit admonuisse. Quod legationem meam ex te quaeritat rex, mediocriter laetor. Scio voluptati sibi esse non tam facta ipsa et rerum ordinem, quam sales tuos; nec dubito eum magis delectari narratis tuis, quam gestis nostris. Postremo suades ut libros mittam. An nondum etiam satis misisse videor? Graeci mihi soli restant, Latinos iam omnes abstulistis. Dii melius! quod nemo vestrum Graece scit! Puto et ex Graecis nullum mihi fecissetis reliquum. Quodsi didiceritis, ego mox Iudaicum ediscam; et ex Ebraeis codicibus Bibliothecam inscribam. Quae est ista, quaeso, tanta librorum habendorum insatiabilitas? Creditis hoc non esse vitium? At mea quidem sententia, nihil interest ad culpam, hoc an illud immoderate cupias; animi perturbatio, ubi modum transgreditur, semper peccat. Sed cupias sane libros, modo ne alios spolietis, praesertim minus habentes. Plena est huiusmodi supellectilis Italia, facite adduci quantos vultis; mittite numos Florentiam, unus vobis Vespasianus sufficiet. Quod nobis eos qui praesto sunt, gratis eripitis? Soline vos studiosi estis? Ne valeam, si omnes vos totum hunc mensem tam multa legistis, quanta ego vel heri. Testor Musas ipsas, et lecturum me, et scripturum fuisse plurima; sed iam extortis mihi harum rerum subsidiis, necessario conticescam, et linguam rubigini permittam. Nemo iam vestrum a me carmen expectet; nemo solutam orationem desideret; nemo translationes, quas institueram, et iam habebam in manibus, requirat; nemo me ultra literas dictare compellat; ad haec omnia sufficitis tu et Polycarpus. Ego deinceps si Phoebum non possum, Martem colam, vel rei familiari et agriculturae operam dabo, quae secundum studia et optat et laudat Virgilius. At mei sunt libri, etiam qui apud vos sunt! Non ego possidere affecto libros, sed uti libris, et magis meos iudico meis absentibus alienos praesentes, qui commodato precariove apud me sunt, quia frui his licet; illorum tantus mihi usus est, quantus eorum, qui extant nusquam.

---

Jan Panonije, Galeotto suo epistula. Text: Croatiae Auctores Latini, CC BY 4.0. Changes: markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://github.com/nevenjovanovic/croatiae-auctores-latini-textus/blob/729f0ee28de9d35c94009e877e500fae5e971299/txts/ian-pan-epist-gal-1465.xml.
