# Galeotto suo epistula 47-56

Jan Panonije, Galeotto suo epistula, 47 to 56. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/jan-panonije/galeotto-suo-epistula/47
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/jan-panonije/galeotto-suo-epistula/47

Sed devolventur omnes ad me tandem pro haereditate! Quam multorum bona ad alios devenerunt, quam lex sanxit, et testator concupivit? Praeterea id incertum est, utri nostrum futura sit vita diuturnior. Nihil minus ordinem servat, quam Mors; ita ille mihi succedere potest, ut ego illi. Fac tamen superstitem; et id aeque dubium, quamdiu superem. Sic interim medium hoc tempus in cassum effluxerit. Nunc, nunc studendum esset et componendum, cum per aetatem sensus viget, ingenium valet, et animus nihil fastidit; senectutis si quis accesserit, dandum erit non tam literis, quam moribus; non tam gloriae mundi, quam animae saluti. Haec ipsa, in quibus nunc iuveniliter exultantes ludimus, aut omittenda erunt, aut mutanda, et ad bene vivendum a bene dicendo penitus transeundum. Verum ut video, vos, me, tunc legere vultis, cum hebetatis iam luminibus, sine adminiculis legere non potero. Habes querelam meam; quae si vobis gravis est, cogitate, quod iniquum sit, spoliatum non sinere saltem lamentari.

---

Jan Panonije, Galeotto suo epistula. Text: Croatiae Auctores Latini, CC BY 4.0. Changes: markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://github.com/nevenjovanovic/croatiae-auctores-latini-textus/blob/729f0ee28de9d35c94009e877e500fae5e971299/txts/ian-pan-epist-gal-1465.xml.
