# Opuscula varia 1-2

Janus Caecilius Frey, Opuscula varia, COSMOGRAPHIAE. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/janus-caecilius-frey/opuscula-varia/1-2
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/janus-caecilius-frey/opuscula-varia/1-2

COSMOGRAPHIAE & omnium profundissimas valles, ita ut credatur illic esse centrum terrae. Illic est lacertus 2. pedum nec vnquam bibit, & aqua ipsi est mors praesentissima. Illic formicae candidae, nec enim à sole solo, nigredo imprimitur. Vbi verò sunt formicae rubrae, iis cum pipere vescuntur. Sunt Cochleae magni dolii magnitudine, & historia viatoris à Leone recensetur. Arietes & oues, & talium animalium : ἀαῦ sunt caudae 20. librarum, etiam plurium. Ex quo Turcae occupant & Mahometani, sunt multò crudeliores crocodili, & alia animalia quàm tempore Christianorum vt ait Leo: historiam tamen magicam refert, quam apud eundem & Scaligerum legos. CAPVF XXII. De Asia. ASia his nominibus praestantior est Aquàm aliae mundi partes, quia in hoc loco fuit paradisus: quia primus homo Adamus cum coniuge tantùm hic creatus, quia Christi Seruatoris nostri Natalibus, Passione, Morre, Resurrectione, Ascensione, aliisque mysteriis meritò gloriatur Asia. Et quia primi omnium mores, scientias, & artes docuerunt. Vndique mari cincta est, praeter quàm quod Tanai & Obio fluminibus ab Europa distinguitur. Longitudo est maior ipsa Africâ &c. Hodie 5. potissima sunt Imperia Tartatorum, Indorum, Chinensium, Persarum, Turcarum.

---

Janus Caecilius Frey, Opuscula varia. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Opuscula_varia.
