# Opuscula varia 10

Janus Caecilius Frey, Opuscula varia, A MESSIEVRS DE MAVVOYET. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/janus-caecilius-frey/opuscula-varia/10
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/janus-caecilius-frey/opuscula-varia/10

Clàm autem docebant: sic enim omnium Gentium sacra docebantur. Ideoque non est mirum quod pauca Druidicae Philosophiae supersint. Docebant Philosophiam 20. annis nobilissimos tantum gentis: nam summa erat auctoritas vitae necisque, belli pacisque apud Druidas. Ne igitur literae in viles animas sparsae vilescerent, nobilissimos tantum admiserunt, quemadmodum Rex Persarum nemo esset populi, qui non antea magorum scientiam recepisset, etiam Aristoteles 20. annos auditor fuit Plaronis. 4. Omnem Philosophiam aliquot millibus versuum docebant, quia enim versus est oratio, ait Aristoteles, finita, ideoque facilius retinetur. Omnis Philosophia siue Graeca, siue Latina versibus constabat, vt constat ex scriptis Parmenidis, Melissi, Hesiodi &c. & cum Pherecydes 1. soluta oratione eam tradiderit, morbo pediculari penit. Carolus Magnus Barbara, inquit Seginardus, & antiquissima talia Druidum componebat. In sacrificiis & omni Medicina viscum adhibuere Druidae. VIscum & quercum in qua gignitur sacratissima habuerunt, nec sine fraude hac sacra fecerunt, & omnia sanantem vocauerunt. Foecunditatem cuiuis animali dari si inde bibat, & contra omnia venena valere crediderunt.

---

Janus Caecilius Frey, Opuscula varia. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Opuscula_varia.
