# Opuscula varia 100

Janus Caecilius Frey, Opuscula varia, CAPVT II. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/janus-caecilius-frey/opuscula-varia/100
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/janus-caecilius-frey/opuscula-varia/100

Sub tropicis in zona torrida sunt homines omninò nigri, Aethiopes & Nigritae praesertim ad fluuium Nigrim sub Arcto ad extremum Septentrionem: pariter sunt nigri & fusci homines, scilicet vltra Gothiam: postea ad gradum vsque 60. sunt rubicundi vt Gothi & Sueui: inde ad 45. sunt candidi, vt Germani, & Britanni. Posteà ad 30. flauescunt: vnde subuirides fiunt, quousque tandem fusci & penitus atri fiant. Quae causa horum est. De viridibus Anglis ita censeo. Quandoquidem tantùm vescebantur herbis & leguminibus viridibus, similem induerunt colorem; non quòd quiuis similibus nutritus talem assumeret colorem, sed quia longâ annorum serie hoc fieri potest, vt enim in ouis verno temporevirescentibus propter gallinas heibis pastas & in vermibus heibas virides atrodentibus videre est; ita simile accidit in hominibus. Nigii sunt homines sub Tropi is obnimium calorem. Sed sub Arcto nigri sunt propter nimium frigus adurens, ita enim & tenellae plantae frigore adustae nigrescunt. In mediis locis sunt candidi propter humorem nimium qui candidos efficit, vt in niue videre est.

---

Janus Caecilius Frey, Opuscula varia. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Opuscula_varia.
