# Opuscula varia 101

Janus Caecilius Frey, Opuscula varia, CAPVT II. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/janus-caecilius-frey/opuscula-varia/101
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/janus-caecilius-frey/opuscula-varia/101

Reliqui verò prout magis minusque acceduntad calorem & frigus, aut rubri sunt, aut flaui. &c. quemadmodum autem in locis calidissimis nigrescunt piper, caryophili &c. ita & homines. Sed cur non vbique sub Tropicis sunt nigri? Non verum est semen esse nigrum nec hoc fit à sole, quia Europaei illic nati non nigrescunt, nisi quis dicat esse à sole & à solo, sed in habitatoribus longa annorum serie, ideóque propter calorem etiam habent dentes albissimos ob siccitatem terrestrem, quò enim aliquid siccius est, eò magis adalbedinem accedit, vt constat in cineribus: si vero humidum euaporet, tandem fit nigrum, vt videmus in carne assâ, ideoque Aethiopes tali sunt colore.

---

Janus Caecilius Frey, Opuscula varia. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Opuscula_varia.
