# Opuscula varia 102

Janus Caecilius Frey, Opuscula varia, CAPVT II. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/janus-caecilius-frey/opuscula-varia/102
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/janus-caecilius-frey/opuscula-varia/102

Propositio tertia de Gigantibus & Pygmaeis, Daemonibus metallicis, de Feis seu Fatuis. VVnt daemones subterranei qui in Ufodinis metallorum potissimùm versantur: eorum est triplex genus. 1. sunt truculenti & terribiles aspectu qui metallorum fossoribus infesti & inimici sunt; ita ut aliquando plurimos operarios flatu quem efftant ex rictu equino occidant. Aliquando nigra veste apparent & operario: tollunt in supremum locum non sine attritu. Ij daemones vocantur lucifugi, terrestres, bruti, & rationis expertes. Alii sunt mites & dicuntur Cobali & sunt hominum imitatores & rident: & cùm omnia facere videantur, nihil omninò faciunt: aliter dicuntur virumculi montani, scilicet sunt nani seu Pygmei daemones, longi tres dodrantes. Dodrans autem est spatium quantum intercedit inter pollicem & minimum digitum extensum. Hi sunt Seneciones, nunquam laedunt nisi lacessiti, aut cachinno excepti. Hi daemones potissimùm videntur in fodinis, vbi multa sunt metalla. 3. genus est eorum daemonum qui rarò hominibus apparent; partem tamen laboris domi perficiunt, curant equos, &c.

---

Janus Caecilius Frey, Opuscula varia. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Opuscula_varia.
