# Opuscula varia 103

Janus Caecilius Frey, Opuscula varia, CAPVT II. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/janus-caecilius-frey/opuscula-varia/103
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/janus-caecilius-frey/opuscula-varia/103

& vocantur Guttelli, siue Trulli tam masculino quàm foeminino sexu. Haec partim sunt ex Psello de daemonum operationibus, partim ex Agricola de subterraneis animantibus & in Bergmanno. Sed causa harum rerum quaeri debet à Physicis Cosmographis. Ita ego censeo. Vel sunt substantiae immateriales omninò vel materiales & corporeae. Si sunt immateriales, vel sunt Angeli damnati vel animae damnatorum hominum. Si sint Angeli potissimum ex locis coelestibus ad inferna sunt deiecti & damnati ad corpora circumferenda siue humana, siue alia specie, quia cùm voluerint esse similes Deo, facti sunt similes iumentis; & cum in caelis habitare potuissent eosque mouere & regere, iam in abiectissimis corporibus habitant quae mouent. Si autem sint animae damnatorum ideò in istis corporibus apparent, quòd constet saepè animas circa sepulchra versari & circa sua corpora, quorum amore cum nimium tenerentur ea ipsis dantur tanquam infernus & carcer quem inhabitent.

---

Janus Caecilius Frey, Opuscula varia. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Opuscula_varia.
