# Opuscula varia 106

Janus Caecilius Frey, Opuscula varia, CAPVT II. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/janus-caecilius-frey/opuscula-varia/106
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/janus-caecilius-frey/opuscula-varia/106

Dicunt initio mundi naturam robustiorem maiora produxisse corpora: ideò diutiùs vixisse. Iustus Lipsius confirmat quod arbores Europeae, in America maiores producant fructus, quòd terra illa non sit effoeta. Hinc inferunt mundum senescere, minora corpora breuioris aetatis producere: ideò. Medicos non audere tam valida vt olim aegris exhibere medicamina. Respondetur, mundus non senescit, quia coelum immortale immortales habet vires, quibus eadem producat in terra. Deinde nec paruitas, nec magnitudo corporum aliquid ad longaeuitatem facit, quia, vt communiter dicitur, tres canis aetates, vnam equi vitam aequant, & tri plex equi vita, vnam hominis vitam aequat: & tamen plurimùm magnitudine equus hominem superat. Imò ex paruis magni nascuntur, & ex magnis parui. Praetereà tandiu viuunt homines, quamdiu tempore Dauid, scilicet 60. annos. Tempore autem A dami & Nohae diuriùs vixerunt, vt possent multiplica. re mundum & scientias augere: fructus verò maiores habent in America propter melius solum & solem propinquiorem.

---

Janus Caecilius Frey, Opuscula varia. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Opuscula_varia.
